Evangelium Secundum Lucam*

Caput 18: Versus 13

Et publicanus.Sicut humilis, non audet appropinquare, ut ad eum Deus appropinquet: non aspicit ut aspiciatur; premit conscientiam, sed spem sublevat; percutit pectus, poenas de se exigit ut Deus parcat; confitetur ut Deus ignoscat; ignoscit Deus quod ille agnoscit.Deus, propitius.Publicanus humiliter orans ad illos pertinet de quibus dicitur: Deus non faciet vindictam electorum ad se clamantium. Pharisaeus merita jactans, ad illos de quibus subditur:Filius hominis veniens, putas inveniet fidem in terra?
(* Traductions européennes)